Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset atque ab ostiario prohiberetur, ubi hoc episcopum uetuisse cognouit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius [*]( 10] Io. 4,14. 11] Gal. 4, 14. ) [*]( t 1 ex] et ex CM tibi om. V 2 plangebam 0 ueritate W nondum] non BPQ 3 falsitate F quod S: et quod BCFGHMOPQV W edd. 4 qui] quia 0 5 se credere BQ xpñi BPQb 6 de hac om. W1 uitae V uisura (a ex u corr.) C, uisuram H esse H catholicam FV 7 miseriordiarum F 8 adcelerares GHXM, haccelerares F adiutorium] a. tuum BCGHOPQV edd., a. tu F, a. meum M 9 studiosus B1, studiosa BI currerem FGMV ambrosii BCFGHM OPQW\'b, Ambrosium mo 10 suspenderer FIG, suspenderet F1 aquae ex aquam corr. TFS 11 uirum illum Q 12 cognoueram W1 accipitem W1, ancipientem F 14 intercurrente om. F, intercurrentg W ar**tiore V, acriore b 15 accensionem F creticam BHO*PQSVWb certo F praesumebailt F 17 Itaque-solebat add. 81 in mg. infer. memoriam QW sicuti G affrica FHIQVW 18 hostiario GHXMXQW 19 proiberetur FW1 20 obaudienter V ipsa Q miraretur BPQ b 21 su*e (a ras.) P )
115
prohibitionis effecta sit. non enim obsidebat spiritum eius ninnlentia eamque stimulabat in odium ueri amor uini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant: sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat, et si multae essent quae illo modo uidebantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non uoluptatem. itaque ubi conperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ista non fieri nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime et pro canistro pleno terrenis fructibus plenum purgatioribus uotis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret egentibus et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. sed tamen uidetur mihi, domine deus meus — et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum — non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio
[*]( 1 proibitionis FW obsistebat W spiritum-stimnlabat om. F uiuolentia BCFGH\'MO\'P edd., uonolentia P1 2 *odium (h ras.) H ueri] ue F uini] meri Gomperz 4 po**tionem (si ras.) F 5 praegustantis W1 6 pugillum FG, potillum b 7 indignationem B sua mere F 8 si multa C, simulata P, simulatae Q 9 memorie M de- O functyrum M, defuctorum F eundem V ubi G ponere W 10 quo Q, quod CV aquatissimum F tepidissimum F 11 patiretur M1 12 querebant F 13 antistite* (m ras.) W, antestite F 14 esse] est M1 15 se om. CFHV 16 superstitione BFP gentillium F abstenuit P1 17 fluctibus W 18 purgatoribus Ml memoriam O1 19 ut et] et ut BCGHMOPQVb, et id F possit F et sic-celebra(retur) add. P* in spatio uacuo sic] si CFGHMOSVWb 20 celebretur B 21 et om. F 23 amputandam W 24 consuetudinem G matre G censuram W, cessaturam HV si (i ex a corr.) P ) [*]( 8* ) 116
prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam uero ille propter eius religiosissimam conuersationem, qua in bonis operibus tam feruens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, cum me uideret, in eius praedicationem gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam de illis omnibus et inueniri posse uiam uitae minime putabam.