Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Nec iam ingemescebam orando, ut subuenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus uidebatur. quid autem ille spei gereret, aduersus ipsius excellentiae temtamenta quid luctaminis haberet quidue solaminis in aduersis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noueram nec expertus eram. nec ille sciebat aestus meos nec foueam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod uolebam, sicut nolebam, secludentibus me ab eius aure atque ore cateruis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus seruiebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, uox autem et lingua quiescebant. saepe, [*]( .4] cf. Act. 18, 25 et Rom. 12, 11. 7] Ps. 15, 11 et Act. 2, 28. ) [*]( 1 pr. quem] qae F alt. quem-diligebat om. B que F 3 religio- sissimam eius M qua MV 5 praedicatione BFMiPQW 6 filium SW: me me f. BGFGHMOPQ edd., f. meum V 7 inuenire MW 9 ingemi- scebam B CGMQ 10 pr. ad] at F intentus] intus M 12 potestatis F 13 eius tantum V, tamen eius Q laboriosos Fl uidebar 01 14 quid (i ex 0 corr.) P aduersus] et aduersus CFGHMOV edd. exellentiae V1, x um eccellentiae Q 16 occult? V 18 aestos W 20 sedcludentibus CM1 me om. M aurib; (ib; ex e corr.) G hore F 21 negotiorum CFG HaMOSVW 22 tempore W 23 substentaculis B, sustentasei F 24 elegebat W 25 rimabat Q quiescebat W saepe] s. autem M )