Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Spes mea a iuuentute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an uero non tu feceras me et discreueras me a quadrupedibus et uolatilibus caeli? sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum et quaerebam te foris a me et non inueniebam deum cordis mei; et ueneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inuentione ueri. iam uenerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi uiatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis peruentionem cum salute, quia hoc ei tu per uisum pollicitus eras. et inuenit me periclitantem quidem grauiter desperatione indagandae ueritatis, sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tamquam mortuum resuscitandum tibi flebat et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio uiduae: iuuenis, tibi dico, surge, et reuiuesceret et inciperet loqui et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidauit cor [*](5] cf. Ps. 34, 6 et Es. 50, 10. 19] Luc. 7, 12 sqq. ) [*](2 mihi om. Q1 4 uolatilibus] a u. FOV, uolatibus Q 7 disperad bam (i ex e corr.) 0 inuentione* (m ras.) W 8 u*enerat a me (e ras.) V pietatis V fortes W1 terrę W1 9 im periculis B 10 marina. (m ras.) W rudes om. V 11 cum] dum V, da c\'ii M consolaris F pollicens (s ex t corr.) 0 12 eis] seni V salute W t ei] et W 13 desperanione Q 14 cum ei CF 15 catholica Fl ne 16 nou (ne add. m. rec.) V exiliuit BFHOPQVWedd., exsiliuit CM leticia* (m ras.) W 17 *** iam (iam ras.) P secura W parte (e ex u corr.) G 18 resuscitandum SW: sed resuscitandum FGHMOV edd., sed r. me BCPQ 19 efferebat BCMPQb diceris W 20 surge** (re ras.) B reuiuisceret BCMP\'QV, rereuiuisceret W, reuiuiscet G traderes 0, redderes BPQb 21 ergo] erat 01 turbolenta FM exultatione] exlletione H ) [*]( XXXIII. Aur. Angnstini conff. (Ang. 1,1). ) [*]( 8 )

114
eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, ueritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: inmo uero quia certa erat, quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi credere se in Christo, quod, priusquam de hac uita emigraret, me uisura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas, et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in uitam aeternam. diligebat autem illum uirum sicut angelum dei, quod per illum cognouerat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem intercurrente artiore periculo quasi per accessionem, quam criticam medici uocant, certa praesumebat.