Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam\' longum tempus esset ab undeuicensimo anno aetatis meae, quo feruere coeperam studio sapientiae, disponens ea inuenta relinquere omnes uanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam in eodem luto haesitans auiditate fruendi praesentibus fugientibus et dissipantibus me, dum dico: "cras inueniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo; ecce Faustus ueniet et exponet omnia. o magni uiri Academici! nihil ad agendam uitam certi conprehendi potest. inmo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae [*]( 7] Ps. 144, 15. ) [*]( 1 optimo-domo om. P1 secura HM1 2 mediolanum CP edd. fraglantissimo V 3 suspirabet P1 5 egentium ora trium M 6 inuicem om. V hanelantium FS a te GFGMQVW edd. 7 illis C escas V 8 actus] estus V 9 sequebantur de mis. tua F quur GP 10 ea] etiam W et om. 0 aduersabamur CW gementes] egentes Ql 11 ante tert. et ras. 8 Zitt. V 13 illis ex illic corr. V 14 satagens om. Q1 15 longom V1 undeuicesimo BCGHMO*PQVW edd., uno de uicesimo F 16 inuenta] i. ueritate V, inuena F 17 spes] species B b insanas SW 18 tricennariam W 19 luto (t ex d corr.) 0 abiditate W, a*uiditate H feruendi SW 20 inueniebam M 21 eeca] et ecce BPQb omnia om. M 22 magi F achademici BCXGHM OPQSVW 23 imo FV disperemus F )