Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne uanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeretur ingenium. uerum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui et, ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam sed nescientem operatus es. nam quodam die cum sederem loco solito et coram me adessent discipuli, uenit, salutauit; sedit atque in ea quae agebantur intendit animum. et forte lectio in manibus erat. quam dum exponerem et opportune mihi adhibenda uideretur similitudo circensium, quo illud quod [*](1 pr. in om. BOPQVb insania BCFMOPQb, inania V 2 rethoricam codd. 3 scola BFGHMPQVW quendam B1 4 similitudinem B 5 compererat V 6 angebam V, angebat W 7 monenti G. coercitione IPQ, coertitione MV, quohercitione W, quoercitione G 8 beniuolentie V 9 eum de] meum de M1 W1, eunde V meum V 10 sic non H hanc V 11 uiuens F adiutorium BFPQV 12 habire V 13 mihi de memoria M mememoria H labsum CFGOS, lapsus M 14 pręcipitii V interimeret BCFGHMOPQV edd. 15 ueruntamen V domine om. F 16 omnium gubernaculis G omnium om. M eum] enim MSW, enim eum F 17 antestitem P 18 tibi] ibi W ei W correptio BPQ illa 0 nesciente FG 19 solito ex posito corr. 81 20 discipuli* (um ? ras.) F sedit om. O1 21 animum om. V animum intendit edd. 22 et om. CFGHMOPVW oportune BCHMP SVw, oportunu F 23 uidebatur V quo] quod C quod] quo V )

126
insinuabam et iucundius et planius fieret et cum inrisione mordaci eorum, quos illa captiuasset insania, scis tu, deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitauerim. at ille in se rapuit meque illud non nisi propter se dixisse credidit et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus adulescens ad suscensendum sibi et ad me ardentius diligendum. dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et amabit te. at illum ego non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus ordine quo nosti — et ille ordo iustus est — de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. etenim uero ille post illa uerba proripuit se ex fouea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira uoluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo ampliusque illuc non accessit. deinde patrem reluctantem euicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. et audire me rursus incipiens illa mecum superstitione inuolutus est amans in manichaeis ostentationem continentiae, quam ueram et germanam putabat. erat autem illa uecors et seductoria, pretiosas animas [*]( 8] Prou. 9, 8. 11] cf. Ezech. 1, 13. 22] cf. Prou. 6, 26. ) [*]( 1 iocundius BFGOQW et cum SW: cum BCFGHMOPQV edd. mordati F, mendati W 2 insania (s ex a corr.) P tu scis C edd. 3 alipio BCFGHPQTV, alipyo V ab illa add. S* s. l. cogitaueram B 4 illud] illum (om. non) H 5 et 6 succensendum BGMQ 7 nexueras V 8 tuis (t ex s corr.) V amauit M1 illum ego] ego illum BCFGHM OPQV, ego i. iam edd. non om. V 9 tu] te SW nescientibus] non bus scientibus C 11 es* (t ras.) F qui (bus add. m. 2) M 12 adureris W tabes adurescentem F misertiones F 13 meis] tuis P1 14 confitenter H1 uero] uere 0; om. BPQ edd. illa om. V uerba om. M 15 fouea] illa f. V alta] multa C liuenter V mira] mirabili BPQb, miserabili mo uoluntate C 16 cecabar B forte F1 17 omnis W1 circentium S cordes V 18 deinde] sed d. BPQVb 20 superstitionem V 22 uaecors BGH1 seductoria* 0 praetiosas GPS )
127
captans nondum uirtutis altitudinem scientes tangere et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque uirtutis.