Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam uiam Romam praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim auersaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus peruium esset, recusantem uehementer et resistentem familiari uiolentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus haec dicentem: "si corpus meum in locum illum trahitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? adero itaque absens ac sic et uos et illa superabo". quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes utram posset efficere. quo ubi uentum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, feruebant omnia inmanissimis uoluptatibus. ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures opturasset! nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi uehementer eum pulsasset, curiositate uictus et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam uisum contemnere et uincere, aperuit et percussus est grauiore [*]( e . 2 sed] et C tamen] tanquam V uirtutes C1FW 3 sanare linquens V incantata GW 4 ius] tucius F, uos Ml gladiatori M, gladiatoris F 5 inhiatu BPQb arreptus GM, areptus W 6 aduersaretur W 7 condiscipulis W peruium] per uiam MiW, per uim M1, peruius mo, obuius b 9 duxerunt] d. eum V amphiteatrum FMSV, amphyteatrum G, anfitheatrum CH 10 loco illum W, illum locum CM edd. trahitis SW: t. et ibi constituitis BCFGHMOPQV edd. 13 nihilo setius] n. setius (q add. m. 2) S, nichilos & qb\' W, nihil setius V, n. ***ius (set ras.) 0, n. satius alit nihilo minus H, nihil hom minus F, n. setius (?) C, n. secretius M*, n. segnius Q* in mg., n. serius b e eum om. V adduxerant PQ, adduxerat B 14 possit FW 15 quod CGM10SVW sedimus (corr. S*) 16 inmanissimas) F clausit F 18 obturauisset BCGHMOPQV edd., obdurauisset F quondam F casum W 19 curiositate] & c. V 20 uisu 0, uisum V 21 contemneret W aperuit SW: a. oculos BCFGHMOPQV edd. grauiori CM )

128
uulnere in anima quam ille in corpore, quem cernere concupiuit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius aures intrauit et reserauit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus et eo infirmior, quo de se praesumserat, qui debuit de te. ut enim uidit illum sanguinem, inmanitatem simul ebibit et non se auertit, sed fixit aspectum et hauriebat furias et nesciebat et delectabatur scelere certaminis et cruenta uoluptate inebriabatur. et non erat iam ille, qui uenerat, sed unus de turba, ad quam uenerat, et uerus eorum socius, a quibus adductus erat. quid plura? spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire non tantum cum illis, a quibus abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde tamen manu ualidissima et misericordissima eruisti eum tu et docuisti eum non sui habere, sed tui fiduciam, sed longe postea.