Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Congemescebamus in his qui simul amice uiuebamus, et maxime cum Alypio et Nebridio ista conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini et diligebat multum, quod ei bonus et doctus uiderer, et ego illum propter magnam uirtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria feruent spectacula, [*](1 ego] ego autem FM cum mea] cum ea CMV, cum ea (ea add. m. 1 s. Z.) W, cu ea F, cum BPQ 2 resurrecturus BP eram et surrecturus F quod FGHSW diebus BCFGHMPQV edd. 3 incorporaliter F me 5 felicior Q illaritate W 6 perfundebar V1 e*go (r ras.) P 7 ego] ego autem BPQVb 8 typhum BHMiPQ, tifum CGW dixit V multa om. V hanc W caris (i ex u corr.) V, carissimis W 9 inuenieba* (t ras.) W 10 alt. malum Q 11 taedebat (t pr. ex c corr.) V 12 uolabat V 18 congemiscebamus BCiMPQ iis mo amici add. Ys. l. 14 maxime SW: m. ac familiarissime cet.etedd. *a.lypio (m ras.) W, alipio B CGHPQ 15 i G, erat CFHV ortus eram b, ortus erat mo manicipio V 16 prima primatibus C natum F 17 docere coepi oppido BPQ edd. 18 kartagini M, cart thagine PV, kartagine BQ diligebam (corr. m. 3) W, diligebat me edd. ei] ego F doctus et bonus V doctor W 19 magnae CM 20 non in M inminebat W gurges] turgens M 21 cartaginensium G, kartaginensium BM, carthaginiensium FHOPQV . feruent] fuerunt V obsorbuerat W, absorduerat B )

125
absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter uolueretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. et conpereram, quod circum exitiabiliter amaret, et grauiter angebar, quod tantam spem perditurus uel etiam perdidisse mihi uidebatur. sed monendi eum et aliqua cohercitione reuocandi nulla erat copia uel amicitiae beniuolentia uel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille uero non sic erat. itaque postposita in hac re patris uoluntate salutare me coeperat ueniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.