Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Tunc uero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis manichaeos conuincere falsitatis. quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia soluerentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. uerum tamen de ipso mundi huius corpore omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans manichaeos quidem relinquendos esse decreui, non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae conmittere omnino recusabam. statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus conmendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem. [*]( 1 refallerent PXSW 2 defessionis F aequebantur VW 4 tum BCFGMOPW 5 aliquid F 6 statim om. V 7 abicierentur 0 ex] ex ea corr. V 9 omnique] omnia que V multa HMPQVmo 10 sensisse* (m ras., sisse in ras.) B philosofos BP, philosophus W magis om. B 11 atque comparans om. SW achademicorum CGHM OPQSV, ahcadeinicorum B, achademichorum F, achademorum W 12 existimatur FM, existimant BPQb 13 relinquendo W 14 s**cta H 15 esse] 5 F nullos F philosofos B, philosophus W praeponebam -philosophis om. Q 1 16 phylosophis C salutaris nomine F, n. salutaris BPQb, nomine salutari mo 17 langoris V, languores W 18 Sstatui V, statu W esse] e. miH W cathecuminus BCFGMO*SW, ca- thecumenus 01 V, caticuminus HQ1, catecumenus P1, catecuminus PiQI 19 catholica om. HV apparentibus F 20 quod W Explicit liber quintus. Incipit liber sextus BCHSVW, E. 1. q. i. sextus 0, E. 1. q. i. sextus liber Q, E. 1. confessionum q. incipit 1. confessionum s. G, finit 1. q. i. 1. VI. confes i aug epi M, Incipit liber sextus P, VI. L. F m. post. in spatio uacuo )