Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse uideo, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec assurgat nouus homo in uirum perfectum et circumferri non possit omni uento doctrinae. in illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spirithm tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse conuinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse indicaret? sed tamen nondum liquido conpereram, utrum etiam secundum eius uerba uicissitudines longiorum et breuiorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum [*]( 14] Eph. 4, 13 sq. ) [*]( 1 deprehenderetur BCFGHMOPQV edd. 2 sacrilegos] sacrilegas F, sacrilego spu BQ, sacrilegus spu P 3 fuisses W eminere W eam V ignoratam VW 4 falsa tam] falsata* (m ras.) 0, falsatam W, falsata BFPQ, falsa uel falsata b uaesania S, uexania (x in s corr.) W, uesana*** V superbla C doceret V 5 sibi tribuere V 6 christiae norum C 7 aliud] alium W 9 creator (8 m. 2) M abitus F 10 ad] ab W ipsum S, ipso W 11 formam** V, forma W 13 fidaei S, fide 0 matre. (m ras.) V, materna F 16 suadere CQ, suaderi BP 17 sequeretur F 18 se om. Q 19 dixisse] dixisset S, dixisset non W 21 nondum] n. ea CM conperam W etia (tia m. 2) 0 23 deliquia] reliquia V, delinqueat W **quid W 24 pr. posset] posse V alt. posset] possit W incertum mihi] i. quidem m. BCFGHMOPV edd., i. mihi quidem Q )