Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed tamen quis quaerebat manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia. quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista uero quia non nouerat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. uanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. unde ille deuius ad hoc ista multum locutus est, ut conuictus ab eis, qui ista uere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. non enim parui se aestimari noluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. itaque cum de caelo ac stellis et de solis. ac [*]( 6] cf. II Cor. 6,10. 10] Sap. 11, 21. 14] Hiob. 28, 28 (LXX). ) [*]( 1 melior SW: m. est BCFGHMOPQV edd. 2 gratias agit tibi C quod FHIPSWl cupitis W1 3 latitudine] 1. sit F, altitudine C ea W me*titur (n ras.) M 4 possedet ex possidit corr. W2 5 diligit] didicit BPQb cui** (us ras.) M 7 tibi om. PQ saltim BF HlpiW 8 giros GMV 10 elimentorum F neclegens S 18 poteram W 14 est] es BPW, et mo ille] om. V1 15 possit VIW tx etiamsi] quam si (tII a m. 2) P, quamuis BQ ■ 16 audens (u in ras.) 0%, audes W illa BFGMPQW 18 pietas-confiteri om. SW 19 multa F ista (a ex i corr.) M, om. V didicerant V 21 cognoscereiitur F paruis ea estimari 0, parui se aestimare HIM, paruis se estimari W, parui* se extimari (s ras.) V, parui se existimari BPQ, parui existimari se edd. 24 itaque cum] ita quaecumq; BPQ )

95
lunae motibus falsa dixisse comprehenderetur, quamuis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solam ignorata, sed etiam falsa tam uesana superbiae uanitate diceret, ut ea tamquam diuinae personae tribuere sibi niteretur.