Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio uenturum expectabam istum Faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlatoque conloquio facillime mihi haec et si qua forte maiora quaererem enodatissime expedirentur. ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suauius garrientem. sed quid ad meam sitim pretiosorum poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae, nec ideo mihi meliora uidebantur, quia melius dicebantur, nec ideo uera, quia diserta, nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et ideo illis uidebatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. sensi autem aliud genus hominum etiam ueritatem habere suspectam et ei nolle adquiescere, si comto atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus, miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris, quoniam uerum est nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia [*](1 an] an non Q edd. 2 auctoritate F praeponere FW 4 ferme* (t ras.) V 5 uacabundus W1 6 faustum ex factum corr. F 7 abiectis VXW deficieba V 8 aduentum W facillima Q 9 qua 0 gnodatissime F experirentur V 10 ubi] at ubi BPQ suum V homine W1 11 iocundum BFGH\'OPQV\'W 12 mea F pretiosiorum BCFMOWmo, inpreciosiorum V 14 meae* (ae ras.) W 15 uero SW1 disserta BP, disertam W, deserta FlMlVl 16 decorum C, deq*orum (u ras.) H 17 exestimatores F, aestimatores C 18 uidebantur F 19 hominum genus M 21 promeretur (re del. m. 2) P iam] om. C docuerat BMOPQW 23 doctor est] doctorem F, doctores t* V, est doctor edd. 24 unde ubicumque F abs] ex F 25 eo deuere W uidere FV quia (° m. 2) V)

97
eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia inconposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo uerum, quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est, sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles, uerbis autem ornatis et inornatis sicut uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.