Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire — ea mihi quippe desperanti ad te uiam patere homini inanis cura remanserat — ueniebant in animum meum simul cum uerbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam. neque enim ea dirimere poteram. et dum cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam uera diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt uideri et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici aduersus oppugnantes manichaeos putaueram, iam non inpudenter asseri existimabam, maxime audito uno atque altero et saepius aenigmate soluto de scriptis ueteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam uiam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta [*]( 14] cf. II Cor. 3, 6. ) [*]( 1 pectoribus F qualis] qui at F tunc aderam —!. 3 enim non om. F 2 propinquabat M, propinquabat V nesciui b 3 satagarem P qu*e (a ras.) P 4 au*di**re (t et ce ras.) F eam mihi H, eam hi W desperanti] iam d. BOFGHMOPQVedd. 5 inani* (s ras.) 0 cura] cultura V, alibi cultura H a. d. 6 ueniebant] sed u. BGHPQVb animo meo F uerbis qu*e (a ras.) P quem ligebam V1 7 res—neglegebam om. V neclegebam S, neglebam F poterat W 8 expiendum V disserte BP disceret F 9 intrabat om. M, intrabar F uere BCF GHMOPQVeàd. dicere W gradatū G 10 coepemntBHOaPQVedd. 11 obpignantes V 12 iam om. F adseri FG, aseri V1 13 alteru W in enigmate W saluto F 14 scribtis CO, scripturis BPQb, aii scripturis H 8. l. ueteribus] u. de spiritali intellectu G ubi cum] ubicunq. V acciperer W occidebat VW 15 expositis locis BPQ edd. a 16 reprehendebar W illum B quae VW, qu*e (a ras.) P, quam Q 18 possem V mihi om. M catholica. B 19 uiam] uitam SW esse tenendam GM 20 doctores HV assertoresque H, asertoresque V obiacta SW, abiecta FH1 )