Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem et habere suam molem tetram et deformem siue crassam, quam terram dicebant, siue tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex aduerso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustias, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebatur, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis pius mihi uidebar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, uel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamuis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. et melius mihi uidebar credere nullum malum te creasse — quod mihi nescienti non solum aliqua substantia sed etiam corporea uidebatur, quia et mentem cogitare non noueram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur — quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. ipsum quoque saluatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut [*]( ft 1 ea] eo W, & V maxime Q sola causa prope Q 3 quendam B, I aliquam V 4 taetram CH10, tram W deformam G 5 dicebat Mt, dicebam V sicut CHVmo 6 terram] t. trS F 7 repente FW deum] d. deum W nullum bonam F1 nullam m. creaturam C, naturam m. n. Q 8 pietas me MQ edd. 9 ad**rso 0 ***amque (utr ras.) 0 n u 10 mala V bona V gradus C pestilentiose Ml 11 me eras. W 12 recurrere* (m ras.) B repercutiebar BCFGHMOPQVedd. 15 tuas W infinitam C credere CW 16 opponebantur W 17 homnibus F i corporib; humanis F 18 formam GMV 19 creasset F nesciente V 20 uideba*tur (n ras.) MP mente PV 22 diffunderetur] d. abs te BPQb crederem BMPQVb 23 ipsum quoque] ipsumque GHMOVW 24 lucidissima BPQb 25 molis tuae ex molestię corr. P* nostra* F )

108
aliud de illo non crederem nisi quod possem uanitate imaginari. talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria uirgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. concerni autem et non coinquinari non uidebam, quod mihi tale figurabam. metuebam itaque credere incarnatum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confusiones meas legerint; sed tamen talis eram.