Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid ueri ab homine conprehendi posse decreuerant. ita enim et mihi liquido sensisse uidebantur, ut uulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulaui eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum - plures enim eos Roma occultabat — pigrius me faciebat aliud quaerere praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium uisibilium et inuisibilium, posse inueniri uerum, unde me illi auerterant, multumque mihi turpe uidebatur credere figuram te habere humanae carnis et membrorum nostrorum liniamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare uellem, cogitare nisi moles corporum non noueram — neque enim uidebatur mihi esse -quicquam, quod [*]( t qus 1 posse] posuisse M proficere-l.4 ceteris fuisse om. F ea (quę add. m. 2) M quibus] add. Q in mg. si om. G1 nihil BCFG HMOPQV edd. repperire V 2 neclegentiusque S, negligentiusque OM\'Q, neglientiusque Ml 4 etiam om. V cogitatio om. SW. ceteris f. illos C edd. 5 philosofos BFS, phylosophos C, philosophus W, philosophis M* achademicos BCGHMOPQSVW 6 esse om. Q 7 comprehendi p. ab homine Q 8 uidebantur liq. sensisse Q habetur CM, habe**ntur (ba ras.) B, haben\' F inten*tionem (p ras.) V 9 intellegendi B, intelligendi V1 ospitem F 10 a nimia] animi a BPQW, ti anima FV fiduciam W, fidua V 11 manicheorum W amicitia Q ami 12 intuebar Q 13 heresim VW 14 f*liaritas P eorum] e. mihi placebat Q 15 occultat BCFGHMOPV edd., occultans Q fiebat Ml aliquid W quaerere* (t ras.) 0 17 omnium om. Q inuenire F 19 et om. F 20 lineamentis Cmo corporalis F de om. W1 21 cogitari u. cogitari F )