Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam, sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula et experiri, quid inde sentiret. iam enim Elpidii cuiusdam aduersus eosdem manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem monere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et inbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas noni testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei noluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et simplicem respirare non poteram. [*]( 1 possim F, posset V uanitati M, uanitatem V 2 nosci F posse* (t ras.) F 3 carni* (s ras.) P 4 quoinquinari W, inquinari BCFG HMOPQV edd. talem GHMV 5 incarnatū* (s ras.) V, in carne b natum BCFGMOPQ edd. nec CxOW 7 si as (h add. m. 2) W confusiones (i. q. errores) SW: confessiones BCFGHMOPQV edd. sed] & V 8 re***henderant 0, reprehenderent F, reprehendebant G 9 non posse GM exestimabam F, extimabam CIV 10 conferre] confessore V n et om. V 11 sentire*t G helpidii BFPQ edd., helpidi G, elpidii C, heluidii MW 12 eosdem om. V; eos de W1 curam M 13 cartaginem W, karthaginem BPQV coeperam W 14 facile non edd. facili F inbecilla* (m ras.) V, imbecillis Q 16 scripturis W 17 infalsatas V an nescio W, a nescio a (corr. m. 2) M qui] qui* (b; ras.) B, q: F 18 inferre B fidaei S 19 inulla W 21 hanelans S, anelans F, anhelant M iA in V aurem CXSW )

109