Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Recreasti ergo me aL illa aegritudine et saluum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaueram et conualueram, sed eis etiam, quos electos uocant. adhuc enim mihi uidebatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peecare naturam et delectabat superbiam meam extra culpam esse et, cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. uerum autem totum ego eram et aduersus me inpietas mea me diuiserat, et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar, et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in uerba mala ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc conbinabam cum electis eorum, sed tamen desperans in ea falsa doctrina [*]( 10] Ps. 40, 5. 18] cf. Matth. 12, 26. 17] Ps. 140, 3 sq. ) [*]( 2 corpore* (m ras.) V meliorem salutem H 3 iugebar F, iniune gebar W 5 e] in BPQ his HI VIWl domu V 6 egrotauera* V eis om. V 7 uidebantur SVXW 8 aliam om. Y delectabar CM 9 culpa F 10 fecisse] fuisse M 11 peccabam HV, peccaui b excusarem HIM me] eam BGHMPQV 13 autem] a.8 G aduersum BCFPQV edd. 14 id erat] aderat GV insanabilis (corr. na. 3) W quo m* F 15 execrabilis] insanabilis W te] et V 16 in me] a me b pernetiem M a te] ad te FM 17 male M1 ergo] enim VW posuerat F1 18 hostium W continentiae] c. meg M, constantiae W circa GF 19 maligna BGMPQVb 21 conbinabam (cr. ouvSototaw LXX): conuinabam Ml, conbinabar PQ, conuiuabar B, conuiuabam G, U conuiuebam b, conuinabor V, communicabam CiF 22 desperans STF: iam d. BOFGHMOPQVedd. )