Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Non itaque uideo, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transuerberasset uiscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces, tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an uero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum uiduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque seruientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et uespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione uenientis, non ad uanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut uolubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, inmo uero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaueras esse faciendum. absit, ut tu falleres eam in illis uisionibus et responsionibus tuis, quae iam conmemoraui et quae non conmemoraui, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirografa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri. [*]( 4] Ps. 50, 19. 19] Ps. 117,1 et 137, 8. 20] cf. Matth. 18, 32. ) [*]( 1 sanareturj ista s. F, sanarentur C me* (a ,.aв.)W 3 tam] et tam BC 0 FGHMOPQVedd. crebre FGS nisi] si F 4 cor om. V 5 uidg HV frequentatis W elemosinas BOGR, elemo*sinas (u ras.) V, elimosinas plW, aelemosinas M, elymosinas F 6 atque] et B diem om. Q1 ter 7 praemittentis P altarem V die] in die BFHPQW edd., diem G et ras. V 8 intermissionem V 9 uaniles C, inanes FV 10 tu* (a ras.) H tuis W1 orationibus] precibus BPQ 11 a] ad W 12 aliqd V uuptabile V, notabile 0, mutabile BPQb 13 tu] ut PQ contempli neris Wl reppelleris TF1 14 auxio ( add. m. 3) W neoquaquam V aderat Wl 15 ordine ex orgine V, ex ordene corr. F praedistinaueras PIWl 16 falleris (re m. 3) W in] in ras. V, in S responsis BCFGHMOPQV edd. 18 retinebat F, tendebat V horans F chirographa FM, cirografa C, cirographa GH, cyrografa VW, cyrographa ris e BPQ 19 tua om. F digna*** V 20 tua V 21 promisionibus G, promissionibus tuis BCFMPQ edd. fi*eri (d ras.) P )

105