Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Igitur auiditas mea, qua illam tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile occurrentibus. delectabar autem et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi et partiri cum eo curas quaestionum mearum conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi potui et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me monebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum nisi grammaticae atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes et paucissimos Senecae libros et nonnulla poetarum et suae sectae si qua uolumina latine atque conposite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et [*]( 1 eo] ideo V, in eo M falso F sonant] sant F 2 e*nutiatur (n ras., n add. m. 3) H, enuntiantur V, nuntiatur C 3 splenin ditus W1 perinde] inde H esse om. P1 4 utiles (in add. m. 3) H 5 *ornatis et in*ornatis (h ras.) F 6 cibum F ministrare F 7 abiditas W1 . qu*a (i ras.) P illo W tanto tempore] tantopere F 8 dispuntantis V 9 uestiandas F 10 uel—multis om. VIII effereb bam GM*W edd. \' sed] s. etiam V habeam (b add. m. 3) H 12 iuilli- gere F, illi ingerere GM edd. partiri] parit F 14 et] ad BF 15 eoqye C, eoq F, eo quoque b tempore] tem F occupari G quo] quod C, que F non om. M didicerat M, didicret F, dedicerat (a in i corr.) W, deiceret BPQ1, doceret V 16 di*serere (s ras.) M 17 exm pertus] et ex. F in experte (ra m. 2) V disciplinari F 19 senice W 21 latine (5 add. m. 3) W scripta MXV qui (» add. m. 3) W aderat F 22 subpeditabat V 23 seductorum M ) [*]( llXIII. Aur. Augustini conff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 7 )

98
quodam lepore naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? coram te cor meum et recordatio mea, qui mecum tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae et inhonestos errores meos iam conuertebus ante faciem meam, ut uiderem et odissem.