Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nam posteaquam ille mihi inperitus earum artium, quibus eum excellere putaueram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me mouebant, aperire atque dissoluere; quorum quidem ignarus posset ueritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et de sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebatur, an certe uel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. nouerat enim se ista non nosse nec eum puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste uero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non usquequaque inperitus erat inperitiae suae et noluit se temere [*]( 4] Ps. 49, 21. ) [*]( tn 1 naturale F, aenarali (corr. m. 2) V 3 mecum] me BCFGHMOP QV edd. abditu W secretu W1 4 ererrores F conuertabus G 5 ut V2 in ras. 6 posteam̥̊quam Y imperątus V 7 eã Ml ezpellere F sati F 8 eum mihi edd. illa (a ex e corr.) P me om. F me mouebaut] memorabant F 9 tenere] reddere M 10 plini F, plenis (om. sunt) H 11 sideribus (om. de) BCFGHMOPQV edd. 12 conlocatis BPQ humerorum V 13 quos CFHPQVb ut] cum F 14 libri FG continebantur BCFGHMOPQVW edd. certa (a ex e corr.) M 15 redderetur (ere in ras.) B*, haberetur Q1 17 sane] et me s. G ipsam] illam W nouerat (u ex n corr.) Fs 19 ea docere (me rc m. 2) M, eam edocere BO, eam edocere* V, ea me docentes F 21 nimis incautum] minus cautum B, minus incautum PQV 22 erat om. Q1 se om. M1-)

99
disputando in ea coartari, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. pulchrior est enim temperantia confitentis animi quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inueniebam.