Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quo dolore contenebratum est cor meum et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo conmunicaueram, sine illo in cruciatum inmanem uerterat. expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur; et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: "ecce uenit", sicut cum ueniret, quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me ualde, et nihil nouerat respondere mihi. et si dicebam: "spera in deum," iuste non obtemperabat, quia uerior erat et melior homo, quem carissimum amiserat, quam phantasma, in [*]( 16] cf. Ps. 41, 6 et 12; 42, 5. ) [*]( 1 iam] om. V accipisse V me exhorruit ita B exorruit HIY, exhorauit W ut add. 0* s. l. 8 sibi om. F obstupefactus G 5 uaribus M ualitudinis BFGHPQV 6 abreptus om. Q, arreptus . erant MSW meae. Q ut apud-meae add. S* s. l. 7 te] te sana (conscientia add. m. 2 in mg.) Q 8 repeditur B 9 contenebratu* (s r ras.) B, contenebratum G et om. Wpr. 10 mihi-et pater(na) B* m in ras. 11 cum eo F sine ullo Blpl 12 cruciatu W inmane M uertera (a m. 2) B, uerteret FPQ, uertebatur b expetebant (pete m. 2 in ras.) B, expectabant CHOVW oculi mei undique GM 13 dabatur] d. mihi edd. oderant M omnia] o. ecce uenjet sicut cum uiueret F quod] quando BFPQ, que BOA, quia edd. haberet V 14 poterat V in mg. uenit] ueniet BCFGHMOPQV edd. cum ueniret] conueniret W, cum uiueret BCFGHlIfOPQ edd., cum uiueret & V 15 factus] et f. BFPQVb interrogabant Ml 16 conturbaretur V, conturbas H 17 me om. V si] sic BFPQ 18 deum] deo BFPQb, dum V iuste] om. V obtemperabam W et uerior et melior erat G, melior erat et uerior M 19 amiseram BFPQb in quod] quam V )

71
quod sperare iubebatur. solas fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.