Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam inuestigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali et, cum desperaretur, baptizatus est nesciens me non curante et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et saluus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui — potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex inuicem — temtaui apud illum inridere, tamquam et illo inrisuro mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus. sed tamen [*]( 7] Ps. 93,1. 11] cf. Ps. 105,2. 13] cf. Ps. 35, 7. ) [*]( 1 alt. nobis SW: nimis BGFGHMOPQV edd. cocta] coacta CHMO1 Wm 2 pari*lium (i ex a corr.) H, ta**lium (ex palium corr.) 0 3 germinatus V adolescens G, adoliscens W deflexerat W eum] ego eum Cmo 4 superstitiosas] superstitiones suas C perneciosas 13M2 plangebat me M edd. 5 mecum] mea cum BFGPQ homo ille edd. potuerat G 6 immines HXV, inmineris W 7 simul qui] It I simulque Mb 8 conuertens b mi**ris (se ras.) V abstuli V 9 explesset H amiticia W, amicita B mea] sua M suauis BFMOP QWb 10 omni suauitate V 11 quid F enumeret Q1 qua H 12 est] sum G inuestigabiles MV 13 habyssus W, abissus C *iudiciorum (i ras.) F 14 disperaretur BP1 16 retineret W anima F pr. quod] quo W 17 fieba*t (n ras.) H, fi*ebat (g ras.) M aliter autem F 18 primum BFPQ edd. 19 potui autem] potuit a. W, ut p. a. G ut] om. GXW 21 bapptismum B 22 acciperat W sensus V )