Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et nunc, domine, iam illa transierunt et tempore lenitum est uulnus meam. possumne audire abs te, qui ueritas es, et admouere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit miseris? an tu, quamuis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram, et tu in te manes, nos autem in experimentis uoluimur? et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. unde igitur suauis fructus de amaritudine uitae carpitur gemere et flere et suspirare et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? recte istud in precibus, quia desiderium perueniendi habent. num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar? neque enim sperabam reuiuescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. miser enim eram et amiseram gaudium meam. an et fletus res amara est et prae fastidio rerum, quibus prius fruebamur, et tunc, dum ab eis abhorremus, delectat? [*]( 4] cf. Io. 14, 6. ) [*]( 1 iubebatur] uidebar JB, uidebatur uel iubebatur F, uidebatur iubebatur PQ ducis (\' m. 2) P 2 amico (i ex a corr.) M meo] om. BF PQVb diliciis W, dolores V anime mee F 3 transierunt (ierunt v m. 2 in ras.) B, transierant F linitum BMPQ 4 meam H possumme H es* (t ras.) V 5 ammouere OPQSW, amouere BF ori* 0 tuo] meo Ml ut] et V discas G 6 dulcis sit] dulcescit B, sit dulcis Q miseri W assis CHV 7 nostra F maneijs F 8 et tamen] om. V 10 frucfructus F uitae] om. W capitur V pr. suspirare (om. et praeced.) V 11 conquaeri MPSV, conquiri 01F ibi] tibi BGPQb exaudire] et e. W 12 istut F, istuc GHMO*VW* qu*a (i ras.) M 13 num] numquid BPQb, nunquid V, nuffi (quid ras.) 0 dolere P1 luctu W quo] qua SW1, quod V 14 reuiuiscere BC* FGH*MP*V aut] at W 16 an et] manet 0 17 fastidium W prius] om. O1 frubamur F et om. Q tunc, dum] tunc 0*QSVW, dum CFH, cum (uel dum) 01 addito cum in mg. a m. post., dum tunc BP ba 18 aborremus HO1, aborremus V, horremus Q delectat abhorremus M delecta W )