Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sicut enim facinora sunt, si uitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est inmoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur uoluptates, ita errores et falsae opiniones uitam contaminant, si rationalis mens ipsa uitiosa est. qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps ueritatis, quia non est ipsa natura ueritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.