Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum uidebam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus meus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adconmodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam. et conuerti me ad animi naturam et non me sinebat falsa opinio, quam de spiritalibus habebam, uerum cernere. et inruebat in oculos ipsa uis ueri et auertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea uidere in animo, putabam me non posse uidere animum meum. et cum in uirtute pacem amarem, in uitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista\' quandam diuisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura ueritatis ac summi boni mihi esse uidebatur, in ista uero diuisione inrationalis uitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino uita esset et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc uero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noueram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque inconmutabile bonum. [*]( 2] Ps. 71,18. 186,4. ) [*]( dum 1 non Q 2 meus om. CFGHMOxW 8 pulcrum QV, pulhrum F 4 aut W diceret F diffiniebam M 5 astruebam BCHiMOPQV, u asstruebam G 6 pr. me] om. F ad] ab M natura M 7 uere Q 9 re ad] om. F 10 in] om. Ml, eras. V 11 meum] om. OxW, eras. V 12 autem] om. H odisse W in illa-inque illa] add. P* in mg. unitatem] humanitatem Ml 13 in quae BPiV, in qua G illam V rationabilis V, ratiotionalis F 14 bonitatis F 15 diuisione W inrationabilis CHMQV, rationalis Pl qua* (m ras.) P1, quae P* substantia* et natura* (m ras.) P 16 *esset B, esse FSW substancia W 17 uita] uite V, ita M2 s. l. et] ut M* s. l. 18 et] et tamen BPQ edd. illa W 19 sexu] sensu CFGHM diadem FGHM, di atem V 20 fatinoribus F 23 bonum atque incommutabile F incommutabile* (m ras.) H ) [*]( 6* )

84