Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse, quod tu es. itaque repellebar et resistebus uentosae ceruici meae et imaginabar formas corporeas et caro carnem accusabam et spiritus ambulans non reuertebar ad te et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore neque mihi [*]( 7] Ps. 17, 29. 9] Io. 1, 16. 10] Io. 1, 9. 12] Iac. 1, 17. 15] I Petro 5, 5; lac. 4, 6. 22] Ps. 77, 39. ) [*]( 08 1 animo P1 2 flagitia (os add. m. 2) M 3 animi FV affectatio G t auriuntur OlFHIVW 4 opiones 01 5 rationabilis V 6 si (t add. m. 2) M 7 quia-ueritatis om. V illuminas Q 9 nos omnes BPQ edd., omnes (om. nos) F 10 accipimus CHV 11 ominem F 14 canabar S, canebar W ad te] add. Fs re*pellebar (p ras.) H, repellabar S, rea pellaebar W aF 16 asserem H1, adsere**rem F dementi ) a me V esse (es in ras.) H 17 enim] om. HM eo] ego V 18 est Q ideo utique CH edd. deteriore W, deteriori C 19 mallebam FV tamen etiam] enim G 20 me] om. V 22 pr. et] sed V acusabam W, accua sabat F ambulens W non] nondum BCGHMOPQ edd., et nondum F )

85
creabantur a ueritate tua, sed a mea uanitate fingebantur ex corpore, et dicebam paruulis fidelibus tuis, ciuibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus: "cur ergo errat anima, quam fecit deus?" et mihi nolebam dici: "cur ergo errat deus?" et contendebam magis inconmutabilem tuam substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deuiasse et poena errare confitebar.