Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut esse me uellem talem; et errabam tyfo et circumferebar omni uento et nimis occulte gubernabar abs te. et unde scio et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaueram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? quia si non laudatum uituperarent eum idem ipsi et uituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens soliditati ueritatis. sicut aurae linguarum flauerint a pectoribus opinantium, ita fertur et uertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur ueritas. et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi uiro innotescerent: quae si probaret, flagrarem magis; si autem inprobaret, sauciaretur cor nanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo uersabam ob os contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar. [*]( 5] cf. Eph. 4, 14. ) [*]( 1 numeratus W1 2 numerabiles] n. sunt edd. 4 rethor BCGHM OlPQWS, retbor 5W1, retor F 5 uellem esse me BFGHMOPQV, esse uelle me W, uellem me esse C edd. typho BGHBP2, tifo GV, typo FRlplb et] ut F 7 illo FW 8 in rebus] irebus F 9 uituperarent eum] uituperantem V *idem M, item W1 10 sperando V accederer V1 11 eum CFOa edd. exercitarer M non add. W* in mg. r 12 effectus BFVm 13 infima S herens (s ex t corr.) F soliditate F, solicitati V 14 -flauerunt G peccatoribus FHV 15 torquet et retorquet F obnubilatus F 16 ecce (om. et) F 17 quidam W1 et] esset SW uiro] in ras. W1, uero H1, ultro G innotesceret V1 18 adprobarept F fragare V 19 solicitatis V suae G 20 pulcrum QV, pulhrum F abtum V1 ad (d ex t corr.) F 21 ob os] ab os PS, a*b os W, ad os Q, quos G, modos H )

83