Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio; non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur. sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut uenator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et grauiter et ita, quemadmodum et me laudari uellem? non autem uellem ita laudari et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita notus esse et uel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista pondera uariorum et diuersorum amorum in anima una? quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, domine, [*]( 24] cf. Matth. 10, 30. ) [*]( 1 placuerat ClF placebant H ecferebant O1 efferebant eum edd. 2 omine F siro G 3 facundia F postea BCP edd. in] om. F latine F, latinam V dictor] doctor BFHOPQb, doctor** (em ras.) V, dictator M extitisse W 4 rerum] uerum B 5 laudatur et amatur BCFGHMOPQV edd. absens—7 amatur] om. F 7 sed ex-alius] add. V in mg. aliis HI 9 id est] id M 11 falitur F 12 cur] om. F 13 diffamatur H et ita] add. 0 8. Z. 14 uellem non-laudari] add. S% % 15 istriones C, striones FV 16 sed eligens] se diligens W, sed eliens (g tn. 2) M uel] uelle BPQb aberi C1 *odio (h ras.) H 17 distribuntur B1 18 una] mea M1 amo] hamo ex homo corr. W* 19 quo Ml rursum F detestarem F 20 *** sicut (sic ras.) W 21 amator W posset (sse a m. alia in ras.) S 22 et] etiam H istrione CF, strione V 23 homo (corr. m. 2) 0 odii V ) [*]( XXXIII. Anr. Aognstini conff. (Ang. I, 1).. ) [*]( 6 )

82
numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius.