Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid est autem, quod me mouit, domine deus meus, ut ad Hierium, Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? quem non noueram facie, sed amaueram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam uerba eius audieram, [*]( 2] Ps. 83, 7. ) [*]( 1 ad deum] ad eum V, et ad deum ascendatis G alt. deum] eum BCF ti HPQV edd. 2 ista] sta V ploraonis P rape tecum] rapite cum W 8 deum Oa in ras. dices FO si dicis] sic dicens BP, sic dicens et Q 4 ignem V 5 tunc (t m. 2 in ras.) W pulcra MQ inferiora] i. mea F 7 nisi] sine F pulhrum F quid] quidquid C ergo] om. V, enim HW pulcrum QV et om. Q 8 pulcritudo CQV nos (s ex n corr.) 0 conciliat] con add. W*, conligat H 10 moueret C animaduertebam] a pr. ex e corr. P, anima aduertebam V in] om. FV1 11 esse] e F pulhrum F, pulcrum V 12 doceret W, diceret FM1, diceretur Mi 14 pr. et] aut V, et his F scaturriuit BCGHOPQV, scaturiuit FIM edd., scatiriuit F*, saturauit Ml 15 pulcro CQ 16 tres] res W1 excidit] et excidi F 17 habebamus BPQ eos] om. V1 errauerunt V 19 ierium V, iherium B, icherium b, hierim F romanae] eo mane F orbis Wl scribere F 20 moueram F facio M 21 fama W clara erat] claruerat SW, fort. scrib. qua ille claruerat eius uerba GQ. )

81
et placuerant mihi. sed magis quia placebat aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine Syro, docto prius graecae facundiae, post in latina etiam dictor mirabilis extitisset et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat. laudabatur homo et amabatur absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? absit; sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat.