Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Hoc est, quod diligitur in amicis et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amauerit redamantem aut si amantem non redamauerit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia beniuolentiae. hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae dolorum et uersa dulcedine in amaritudinem cor madidum et ex amissa uita morientium mors uiuentium. beatus qui amat te et amicum in te et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari, qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et inplet ea, quia inplendo ea fecit ea? te nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non inuenit legem tuam in poena sua? et lex tua ueritas et ueritas tu. [*]( 18] Gen. 1, 1. 2, 1. 19] cf. Ier. 23, 24. 22] Ps. 118, 142. 23] Io. 14, 6. ) [*]( 1 beneuole C libros onl. C dulcilocos FW 3 *odio H, dio F 4 condere HIPi, sentire W dissensiones Q 5 aut-ab inuicem] om. F discere* (m ras.) 0 ab] aut 0 modestia BPQb 6 suscipire F 7a corde om. F1, ***** a corde V animantium F red**amantium W pcedentibus MW hos F 8 lingua W motos W 9 flagrare 5F: conflare BCFGHMOPQVedd. animos (nimos in ras.) W 10 quod] qui Ml in amicis-diligitur add. 0* in ras. et mg. dili****gitur F 11 sibi] om. F, tibi W umana F redamnante V 12 redamnauerit V 13 hic F 14 dolorum] dorum F uersa] uniuersa M amaritudine F 15 et] om. C amissa] ea missa F uita] om. Ml 16 propter te] in te et inimicum cPpt te F 17 cari] c. sunt BCFGHMOPQV edd. 19 implet eam W quia* (n ras.) V alt. ea] om. V 20 quia] qui CFGMQ edd., qui* (a ras.) OP dimittit] amittit CG 21 placito W, placidu G inueni W - )

76