Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. nam quoquouersum se uerterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. quae oriuntur et occidunt et oriendo quasi esse incipiunt et crescunt, ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia senescunt et omnia intereunt. ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt, ut sint, eo magis festinant, ut non sint. sic est modus eorum. tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes uniuersum, cuius partes sunt. ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. non enim erit totus sermo, si unum uerbum non decedat, cum sonuerit, partes suas, ut succedat aliud. laudet te ex illis anima mea, deus, creator omnium, sed non eis infigatur glutine amore per sensus corporis. eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipsa esse uult et requiescere amat in eis, quae amat. in illis autem non est ubi, quia non stant: fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea conprehendit, uel cum praesto sunt? tardus est enim sensus [*]( 1] Ps. 79, 4. ) [*]( 1 uirjjtum P 2 quaquauersum GMb 4 pulcris Q, pulhris F 5 nisi essent] om. FV1 oriunt F oriundo V 7 et intereunt et nou omnia senescunt om. HSVW et uon] etenim b omnia intereunt] non o. i. omnia V 8 ego W celeriter-eo magis] om. B 9 crescunt celeriter PQ e 10 earum BOIPQV parte W1 11 cedendo F ad V sucedendo H, suijcendendo F, succedenda W 14 decidat G, decebat Ml W cum consonuerit F partes] per p. b suas] a m. 2 in ras. S ut] cu V a t 15 laudet V, lauda (t add. m. 2) H creator] rector F 16 eis] in eis BGFGHMOPQV edd. infigatur] **figatur 0, figatur CFGMV gluttine BPIW, glutino GFGMVb amoris BGFGMPQV edd., amores H U per sensus] perpensus SW 17 ibant P consindunt V, conscendunt F 16 ea W 18 pestilentiosip P ipse V esse] e F, se V, ipse G 19 ubi] n om. V stat (n m. 2) P 20 qui FV ea V, illa F sensu carnis] sensus c. PQ, labitur F aut] an W 21 presto S tardus] arduus SW )