Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Non uacant tempora nec otiose uoluuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. ecce ueniebant et praeteribant de die in diem et ueniendo et praetereundo inserebant mihi spes alias et alias memorias et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam unde me facillime et in intima dolor ille penetrauerat, nisi quia fuderam in harenam animam meam diligendo moriturum acsi non moriturum? maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod postea amabam, et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. alia erant, quae in eis amplius capiebant animum: conloqui et [*](1 lauebatur W rubat F 2 remanserat B1 3 recederem (m del. m. 1 in S) SW quo enim-corde meo] exhibet F post sequerer 4 me non QVmo sequerem SW 5 fugii V eum] cum H 6 thasgastensi S, thagasthensi V, tagastensi 0, tagatensi Q, tagastensio F, thagastensis W kartaginem BM, cartaginem FQ, chartaginem W 8 sensos W, sensus** Q 9 ani**mo B mira] miliora F praeteriebant BCxFHMlPV 10 diem] die V et ueniendo om. SW et praetereundo] add. V in spatio uacuo, et praetereendo P inferebant W, inserabant F 11 spes] species BCFHMPQWS edd. resarcinabant me BPQ, me resarciebant 0 12 generibus] generationibus SW, geribus cdiis F ali *caedebat F 13 succendebant F 14 dolorum aliorum W facillime] facile me VI W intimo H, intima mea (mea add. m. 2) M 15 ille] add. S infra lin. harena MW, arenam GHOQV 16 diligens F 18 postea SW: pro te BCFGHMOPQV edd. eram H egens W 19 cuius cuius P, **** cuius V 20 mens] om. F 21 amiorum F talia F 22 eas F colloquii V )

75
conridere et uicissim beniuole obsequi, simul legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari, dissentire interdum sine odio tamquam ipse homo secum atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas, docere aliquid inuicem aut discere ab inuicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere uenientes cum laetitia: his atque huius modi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos et mille motus gratissimos quasi fomitibus flagrare animos et ex pluribus unum facere.