Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
o stultum hominem inmoderate humana patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium. portabam enim concisam et cruentam animam meam inpatientem portari a me, et ubi eam ponerem non inueniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus nec in suaue olentibus locis nec in conuiuiis apparatis nec in uoluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux, et quid quid non erat quod ille erat, inprobum et taediosum erat praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae. ad te, domine, leuanda erat et curanda, sciebam, sed nec uolebam nec ualebam, eo magis quod mihi non eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. non enim tu eras, sed uanum phantasma et error meus erat deus meus. si conabar eam ibi ponere, ut [*](1] Hor. Od. I, 3, 8. 4] cf. Retractt. II, 6, 2. ) [*]( 1 suae libri: meae edd. 3 orroris V, horri F 4 timebam Q 6 dementia FV nescienter V 8 flebam om. Q 9 enim] enim consilium portabam enim SW conscissam CP edd., concissam Q, conscisam V, con****** F 10 a] om. M a me portari edd. 11 ponere W 12 lusis P 13 adparatis 0 neque BCFHMiOPQVedd. 14 adquiescebam PQb 15 quod] etiam q. V erat] otn. W taediosum STP: odiosum BCFGHMOPQV edd. 16 **in (in ras.) B illis F 17 reen ι̃ quies] req. erat F anima mea] animea F 18 honerabat BF me V grandi BHIMOPQW, grande V, gaud F ad te] quae a te Bb, quae ad te PQ lauanda B 19 sed] eras. 0 neq; M uolebam] ualebam W nec ualebam] om. HOV e*o (g ras.) FH 20 quod] quia BCFGH MOPQV edd. non mihi BCFGHMOPV edd. solidum] sordidum M1 et] aut F de] om. F 21 enim] om. M1 uanum] ex una corr. 0, add. P2 s. I. phantasma V 22 erro*r V ea F ibi] mihi FV, alibi mihi ibi H )