Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. miser eram et miser est omnis animus uinctus amicitia rerum mortalium et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram illo tempore et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. ita miser eram et habebam cariorem illo amico meo uitam ipsam miseram. nam quamuis eam mutare uellem, nollem tamen amittere magis quam illum et nescio an uellem uel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui uellent pro inuicem simul mori, quia morte peius eis erat non simul uiuere. sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat et taedium uiuendi erat in me grauissimum et moriendi metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus; uide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum inmunditia, dirigens oculos meos ad te et euellens de laqueo pedes meos. mirabar enim ceteros mortales uiuere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat, et me magis, quia ille alter eram, uiuere illo mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico [*]( 20] Ps. 24,15. ) [*]( 1 quaerendi tempus G querendi FHMS 2 tibi] om. 0 miser] m. enim PQb et] om. V (et 4) miser est] miserem F omnis om. B 3 rerum] om. W quia dilaniatur (om. et) Q cum eas] om. F 4 eos W miseria F qua] quam HV, quia BM 5 eis (a m. 2) P ego] ergo FH1, enim ego BCPQb 6 item 0 7 cariore* V illo] in illo F nam] non V 8 ea* V uellim W nolent W 9 horeste 0 10 pylade] lade W* in ras., pilade BHPQ, phylade G, filade V, peliade F traditu F 11 pr. simul] uel s. BCGHMOPQV edd. quia] qua BGMOIPQVb uiueret V 12 erat ortus M 13 tedium 8 14 quo] om. W, qu*o M hoc] eo edd. 15 atrocissima V 16 consuhlturam CFPl V 17 nemini P1 19 mundas me W a talium] in ras. W2; t ex d corr. 09 20 ad] a W et] om. 0 laquaeo S, laque F miraba W 21 quen quasi V1 22 quia illi F edd., qui ab illo CM alter eram] Os in ras., alteram F, a. erat W 23 quide F )
s o dementiam nescientem diligere homines humaniter!