Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Haec ego tunc nesciebam et non aduertebam, et feriebant undique ista oculos meos et non uidebam. et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet et ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo uersu non omnibus locis eundem pedem; et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui seruirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit et nulla ex parte uarie, tamen uariis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus uerum quoque, sicut deus reuelaret, futura praenuntiantes.