Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis diuina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut hoc se uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis peruersitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diuersitate uitanda sunt, ut pactum inter se ciuitatis aut gentis consuetudine uel lege Armatum nulla ciuis aut peregrini libidine [*](15] cf. Marc. 12, 30 sq. Matth. 22, 87 -89. ) [*]( .1 ego] ergo FMIOIQ nescibam Fl auertebam V 2 occulos W 3 mihi non C et SW: om. BCFGHMOPQV edd. 5 eundem] aundem B qua W, que F 6 habebam W et non] om. W intuebat W 8 sublimis F precipet W, praecepit BCFGHMPQVbmo, praecepit deus l 9 uarie] uariae S, uarica W, uariari et BCFGHMOPQV edd. 10 ac praecipientem] om. V 11 iuberet] i. et utentes C 14 iustum Ml 15 bis et] om. BFHOPQb bis toto F 16 te] se edd. 17 sunt*** M detectanda Q1 19 criminis SW: cr. reatu BCGHMOPQV edd., cr. raeatii F 20 hoc se SW: se illo BCFGHMOPQV edd. uiulatur F1 21 quippe] p pr. ex d corr. F ista M sotietas ipsa F 22 autor F t 24 inter] in W au (* add. m. 2) 0 25 firma***tum (men ras.) W aut] atq; V peregrinis W )

57
nioletur. turpis enim omnis pars uniuerso suo non congruens. cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum, instaurandum, et si institutum non erat, instituendum est. si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, inmo contra societatem non obtemperatur — generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis — quanto magis deus regnator uniuersae creaturae, cui ad ea quae iusserit sine dubitatione seruiendum est! sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.