Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? et saeuitia potestatum timeri uult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi ant subtrahi quid, quando aut ubi aut quo uel a quo potest? et blanditiae lasciuientium amari nolunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quicquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa ueritas tua. et curiositas affectare uidetur studium scientiae, cum tu omnia summe noueris. ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quicquam non reperitur. quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignauia quasi quietem appetit: quae uero quies certa praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit uocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suauitatis. effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. auaritia multa possidere uult: et tu possides omnia. inuidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? ira [*]( 5] cf. Dan. 3, 56 (3, 32). ) [*]( 1 sydera BV, sidecora F faetibus GV, foetibus MPW, f*etibus H, i fecibus F 2 decidentibus F non] na M saltim BFPXQ 4 ses V 5 et ambitio] et tam uitio V 7 potestum F 8 timendus] timidus M1; corr. m. 2 9 subtrai QV, suptrai F quid] quid potest BGHM OPQV edd., quis potest F, qui potest C aut qao] om. CF 10 blanditae F 11 salubrius] add. V in mg. illa F 12 cuncti W1 13 uideatur H studium] u pr. ex i corr. M* 14 et] om. V et innocentiae-simplicius] add. F* in mg. 15 tegetur F1 quiquam V 16 repperitur OQV te] om. M sua] tua ex sua corr. Px, tua l 18 luxoria PxWl sitietatem F 19 habundantiam FDiiW, habundantia V se cupit uocari] add. V in mg. es autem] es enim H, autem es m 20 incorruptibilis] et i. F suauitas** F, suauitas SW 21 afluentissimus . OlS, adflueutissimus F 23 inuidia** (ia m. 2) 0, inuidia BPQb iram OWW1 )

40
uindictam quaerit: te iustius quis uindicat? timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, aduersantia, dum praecauet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? ant ubi nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.