Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid ego miser in te amaui, 0 furtum meum, 0 facinus1 illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum furtum esses. aut uero aliquid es, ut loquar ad te? pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum uerum meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupiuit anima mea miserabilis. erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. nam et si quid illorum pomorum intrauit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectauerit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et uegetante uita, neque sicut speciosa [*]( 2] Sall. Cat. 9. ) [*]( 1 gratuitu W malis 01 crudelis] add. P* vn spatio uacuo 2 torpescet Q 3 quare] quaere CGHMO, queret V, querere F quur GOxP V illa] ut illa F 4 exertitatione sceleri F orbe W imperii B, imperitia W 5 caret C1, carere V difficultates V 6 conscientia M1W nec] nam M 7 catillina V, catilena FMl utique] aut V 9 qd M 11 pulcrum Q es om. Q1 12 ad] a F fu*rati (r ras.) 0 13 creatua turaerat F erant W creator] c. cretor F 14 uerum bonum GM, b. ueri F 15 poma illa Q sed] om. V1 16 eram V enim mihi BFOxQ edd. discerpsi PQ1, descerpsi Q\' 18 sola iniquitate CM, sola iniquitate Q, sola iniquitatem F qua 0, q; F quod (o ex i corr.) M 19 pomorum] om. W, promorum P ibi] mihi GM 21 sicut]i si quid M 22 homines F 23 et uegetante] ac u. V, et uegetate W *neque (q ras.) F )

39
sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiua species et umbratica uitiis fallentibus.