Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ita fornicatur anima, cum auertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non inuenit, nisi cum redit ad te. peruerse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se aduersum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo dominum meum uel uitiose atque peruerse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captiuus imitarer faciendo inpune, quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? ecce est ille seruus fugiens dominum suum et consecutus umbram. s o putredos o monstrum uitae et mortis profunditas! potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?