Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse adparuerit aut metus amittendi. pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. homicidium fecit. cur fecit? adamauit eius coniugem aut praedium aut uoluit depraedari, unde uiueret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. num homicidium sine causa faceret ipso homicidio delectatus? quis crediderit? nam et de quodam dictum est uaecordi et nimis crudeli homine, [*]( 12] cf. Ps. 63,11. ) [*]( 1 uindictae] uictae F 2 in] om. V1 est] om. W egrediendum] e tert. a m. 2 0, egredientium M 3 deuiendum FW1 4 qua BFGM PQb hic] add. V in mg. inlecebrem H 5 decori F conuenientiam] ni ex tu corr. W, conuenientia F inflrmis F 6 caro nodo dulcis est] carorum d. e. add. P* in spatio uacuo 7 uniuersa** 0 8 am- mittitur 0 I PW, amittitur B declinatione V 9 bona] om. V meliora] in m. V, et m. F 10 et lex tua et ueritas tua FQ 11 enim et] add. V1 supr. lin. sed] om. M 12 ipse] ipso W diliciae W, dilitiae V 13 corda F 15 solent M cum om. H 16 infirma SW apparuerint F 17 admittendi FV enim sunt MQ decore W1 18 superioribus] sup. operibus PQ abiecta] et a. F 19 quur GP amauit GM 20 praedari Q 21 nam CG 22 facere G homicidio] homicidiQ F, homicio Ml quis] om. W1 23 de] om. F quodam P\'iłS: quo BCFGHMOpIQV edd., co W crudeli] creduli M1 homini FM\' V )

38
quod gratuito potius malus atque crudelis erat; praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. quare id quoque? cur ita? ut scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, diuitias adsequeretur et careret metu legum et difficultate rerum propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. nec ipse igitur Catilina amauit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa\' illa faciebat.