Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicauerunt abyssum uniuersae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia caelestis ciuitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur inconmutabiliter super omne mutabile. alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas ueste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur uestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt. da mihi te, deus [*]( .11] Ps. 128, 5. 18] Eph. 5, 8. 24] Ps. 17, 29. 25] Ps. 138, 12. ) [*]( i 1 (et 4) sGper aquas (corr. m. 2) M 4 neque] mergimur et emergimus neque BPQbm 5 loca] in loco S mergimur (e ex u corr.) P emergimus] mergimus V, te mergimus W 7 sanctitatis BMPQ1 8 tua\' Wb, tuae BMPQ1, sps tui Q m. post. ausum 0\' SVl 9 cor om. G g habemus M ad] a Hl superfertur BCHMOPQVW edd., superferretur G 13 spiritales (e ex i corr.) H profunda S 14 dixisse W est BGGMPQW 15 intellegentiae H 16 superferebatur 0 17 mutabile om. V spatio uacuo relicto 19 in om. BGPQV 21 creaturam rationalem bm 22 cui] cu V quid H 23 nec om. M sibi] ipsi B )