Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem uiam caritatis et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab [*]( 21] Rom. 5, 5. 23] I Cor. 12, 1 et 31. 24] cf. Eph. 3, 14 et 19. ) [*]( 1 nomine] in homine H 2 sicuti BCPQ edd. eius] tuis M 3 feret batur B super aquas (corr. tlł. 3) M 4 meus add. W. s. 1. 6 ueridictum W ammoueo HOS, amoneo W 8 post alt. mihi ras. 9 litt. P (eras., ut uidetur, quae causa) 9 et add. Ml s. l. inuisibilem et incompositam (in del. m. 2) M 10 alt. et] ut W tenebre V 11 tua a om. B nominare W qui (a add. m. 2) G 12 non GOSVW: et non BCHMPQ edd. 13 commemoratur W 16 superferetur W ille om. B 17 nisi-oportebat om. V 18 cur] cum H aliter eum BCGHMOPQ VW edd. 19 deceretur M 20 hinc S: iam hinc cet. et edd., iam m hinc M qui potest sequatur V potem (sic) W intellectum BPQ habere e apostolum (habere add. m. 3) M 24 ad] a M 25 idoque C )

350
initio supereminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de subleuatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores sunt, inmunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur super aquas, et ueniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia.