Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem inconmutabilis diuinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictus est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit donum tuum? in dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra locus noster. amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. in bona uoluntate tua pax nobis est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. ignis sursum tendit, deorsum lapis. ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur: ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror, [*]( .4] Ps. 30, 21. 14] Act. 2, 38. 16J Ps. 9, 15. 17] cf. Luc. 2,14. ) [*]( 1 pr. et S: om. cet. et edd. te mihi Hm, mihi (om. te) M en] om. 0, te enim Hm amem] amen W 2 me*tiri (n ras.) B ut - 4 uultus tui om. H 3 tuus W1 4 euertatur W donec (e ex o corr.) M 5 mala G 7 egesta (s add. m. 3) W, *egestas (a ras.) H\' est om. G1 9 si] sicut V 10 omne* (m ras.) W 12 hoc -14 dictum est om. W 13 quur GS dictus S: dictum BCGHMOPQW edd., om. V ubi GS: ibi cet. et edd. 14 solo om. H quod] quid M in] et in BPQb no 15 do noP tuo om. B 16 attulit W 18 tua S: om. cet. et edd. 19 pondus-suum om. W 20 lapis deorsum V 21 pr. aqua B super] supra BGMOPQVWbm 22 supra] super Ho dimergitur MW ponderibus (o ex u corr.) P 23 aguntur add. P* in mg. ordinatur W sunt (s ex t corr.) 0 24 meum (m ex s corr.) C furor W1 )