Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui praesunt — masculum et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque seruus neque liber — spiritales ergo, siue qui praesunt siue qui obtemperant, spiritaliter iudicant, non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento — non enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicare — neque de ipso libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet, quoniam summittimtfs ei nostrum intellectum certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte ueraciterque dictum esse — sic enim homo, [*]( 2] Col. 3,10. 3] I Cor. 2, 15. 9] I Cor. 2, 14. 10] Ps. 48, 13. 13] Eph. 2, 10. 15] Gen. 1, 27. 18] Gal. 3, 28. 20] cf. I Cor. 2, 15. ) [*]( 2 in] ad H agnitionem BPVbm, imagine H 3 aeffectus C 4 quae] qm W iudicanda] iocunda V 5 iudicat om. M 6 peccorum B V 7 repentium add. VS s. 1. quae in ras. V 8 egit C 9 aliov qui GWm 10 comparatis C 11 insipientibus CV illis BP edd. ergo] credo W 14 sed] quam (am m. 2 in ras.) H 15 hii CGVW, ii m masculum S: masculum enim cet. et edd. 18 nec] neque Bbm 21 de tam] datam M 22 neque] neque enim CHo ipso] se ipso M de 23 summitimus P 24 aspectibus (de add. m. 3) M 25 sic] si V ) [*]( 24* )

372
licet iam spiritalis et renouatus in agnitione dei secandam imaginem eius, qui creauit eum, factor tamen legis debet esse, non index - neque de illa distinctione iudicat spiritalium uidelicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, spd tu, domine, iam scis eos et diuisisti et uocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. quid enim ei de his, qui foris sunt, indicare ignoranti, quis inde uenturus sit in dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua inpietatis amaritudine remansurus?