Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibuS\' moriebamur male uiuendo, et coeperit esse anima uiuens bene [*]( 2] cf. Rom. 12, 2. 3] cf. Io. 4, 14. 7] cf. I Cor. 11,1. 9] Gal. 4, 12. 11] Eccli. 3,19. 13] I Cor. 8, 8. 15] cf. Matth. 10, 16. 16] Rom. 1, 20. ) [*]( i de 1 descendo (corr. m. rec.) V ita om. P 2 confirmatur V 3 deus S: tuum deus BCGHMOPW* edd., tuus deus VW1 4 ille] ille qui V 5 confirmari HI V 6 terra] terra animam GM fonte V, fontae P 7 continente F inuitando H 9 ego] et ego C quia] quoniam BP 10 erant M pro in om. M animam uiuam CHV • 11 mansuetudine (dine in ras.) G actionis] actionis agnitionis H 12 dirigeris C 13 peccora BHlV manducauerunt C habundantia GW neque] neque si non manducauerunt abundantia neque M 14 pernetiosi B, pernitiosi HP 15 adstuti P, asstuti B cauendum] nocendum H tamen H expoliantes M 16 naturam temporalem V 17 conspiciantur S seruiuit M 18 a om. G 19 cohibita (i pr. ex a corr.) 0 20 diis ds V 21 quohibitae P 22 coepit V ) [*]( XXXIII. Anr. Aagmtini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 24 )

370
uiuendo completumque fuerit uerbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic saeculo, consequetur illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini in nouitate spiritu mentis uestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate uiuentes. neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit uoluntas tua. ad hoc enim ille dispensator tuus generans per euangelium filios, ne semper paruulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foueret: reformamini, inquit, in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. ideoque non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. mente quippe renouatus et conspiciens intellectam ueritatem tuam homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit uoluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem uidere trinitatem unitatis uel unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto: faciamus hominem singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem [*]( 2] Rom. 12,2. 7] Gen. 1,26. 10] cf. I Cor. 4,15. 11] cf. I Thess. 2, 7. 12] Rom. 12, 2. 22] Gen. 1, 27. ) [*]( 1] cumpletumque G quod BGHMPW edd. 2 confirmari V consequitur BP edd., consequeretur V 3 illud S: et illud cet. et edd. adiunczisti W statim om. CV reformamini (e ex 0 corr.) P 4 spiritu S: om. cet. et edd. mentis] sensus BP uestri BP non] et non F 5 tamquam bis script. exhib. B praecedentes S 6 nec] et BCPo M 9 dispensator ille CGHMOWmo, dispentor ille V 12 inquit (it in ras.) H 13 uos om. b; nos M 14 perfectum] perfectum est CM 15 pr. sed] sef (f ex t corr.) V faciamus] faciamus hominem BCP edd. ad add. m. rec. V 17 intellectum V homini C 18 sed] sed tamen G demonstrante te b m .20 doces] docens G, facis BPb fe tam M 21 uel] et BP edd. 22 dic (is a m. 2) H 23 dicito H )
371
nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei. ita homo renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.