Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non aecepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem uocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. iudicat enim et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam inuenerit, siue in ea sollemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos peruestigat in aquis multis misericordia tua, siue in ea, qua ille piscis exhibetur, quem leuatum de profundo terra pia comedit, siue in uerborum signis uocibusque subiectis auctoritati libri tui tamquam sub [*]( 1] Col. 3, 10. 2] Iac. 4, 11. 6] Matth. 7, 20. 9] I Cor. 5,12. ) [*]( 1 iam] etiam BOV agnitionem BPVbm 3 distinetionS V, dit stintione W 6 operibus apparueruut nobis M ex] et P eos om. B 9 populis add. m. 2 in ras. B tamquam BPb ei] et 0 10 his] s debet istis W, iis m rori (s add. m. 2) W ignoranti (debet add. m. 3) M 11 dulcedine HP, dulcitudiuem V im perpetua MV, in perpetua eras.) 0 13 tuam om. V 14 occulta V 15 uocasti om. V 16 est mare] estimare W 18 serpentium G rep*tant W 19 iudicant W rectae P, . fodictnda e recte. (add. m. 3 s. I.) M 20 perpera V ea om. C sollemnitate] solemnitate BICHP, solemnitate sanctorum V 21 quos] quod G 22 ea qua] ea quae G, aqua W exibetur VW 23 quam W co*medit (m ras.) H, commedit M siue] sicut S 24 auctoritate BHPS )

373
firmamento uolitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque inuocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus uocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt uideri, ut opus sit instrepere in auribus. ita, quamuis multiplicentur uolatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. indicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, inprobando autem, quod perperam inuenerit in operibus moribusque fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera et de anima uiua mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his, quae per sensum corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.