Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Verbum autem, deus, fons uitae aeternae est et non praeterit: ideoque in uerbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in fonte uitae animam uiuentem, in uerbo tu.o per euangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio uiri ab amico est: estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut uos. ita erunt in anima uiua bestiae bonae in mansuetudine actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. et pecora bona neque si manducauerint, abundantia, neque si non manducauerint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cauendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. seruiunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita uiuunt et bona sunt.