Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infideiitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et uoces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum — talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt * a facie tua et fiunt abyssus — sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus uiuendo coram eis et excitando ad imitationem. sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: quaerite deum, et uiuet anima uestra, ut producat terra animam uiuentem. nolite conformari huic saeculo, continete uos ab eo. euitando uiuit anima, quae appetendo moritur. continete uos ab immani feritate superbiae, ab inerti uoluptate luxuriae et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et uenenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam [*]( 2] cf. II Cor. 5, 15. I Tim. 5, 6. 9] cf. Gen. 3, 8. 11] cf. I Thess. 1, 7. 13] Ps. 68, 33. 15] Rom. 12, 2. 18] cf. I Tim. 6, 20. 22] cf. Ier. 2, 13. ) [*]( 1 iam nisi BCHMPbm amore (0 ex a corr.) W 3 cordes CIS • 5 ministerii M sicuti M 6 loqndo B 7 mystycas B attenta CH fit] sit GMVW edd. ignorantia - admirationis repet. m. rec. in mg. V 9 oblitus MW, obliti V abscondunt se b m 10 fiunt] fugiunt M 11 sunt M 12 exitando V 13 audiendum] a. uerbum BPb 14 deum] dominum CGMW edd. uiuit BPW 15 confirmari HIV 16 euitaudo] et uitando CHW uiuit-appetendo om. W te uiuet H 17 contine (te m. 2) V 18 luxuriae (u alt. ex 0 corr.) P t 19 pecora (a ex e corr.) domita W, peccora edomita BHlMV innoxi (i add. m. rec.) V 20 factus HMV 1 elationes W 22 mortuae] moriturae BPb omnium C careat motu G, motu careant C )

369
discedendo a fonte uitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei.