Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Yos autem, genus electum in firmamento mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius diuidentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras paruulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei uerbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti uerbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli uerbum uitae [*]( 2] I Cor. 2, 6. 4] Matth. 6, 21. 7] Matth. 13, 7. 8] I Petr. % 9. 9] cf. Marc. 10, 28 et Matth. 19, 27. 10] I Cor. 1, 27. Es. 52, 7. 11] Ps. 18, 2 sq. 19] Act. 2, 2 sq. 22] I Io. 1, 1. ) [*]( 1 uis] quis H esse add. W* s. l. 2 loquimur V sapientia M . mento c quid] qui P 3 flrma (mento add. m. 2) P 4 illi (c m. 2) C 5 tesaurus V, thesaur(us) P* in ras. 6 sterelis W 7 offocauerunt BCHOQWmo, effocauerunt P 8 in firmamento S: infirma cet. et edd. 9 sequerimini Pet-post eum om. HW 11 narrent C, enarraent P 12 perfectorem S 13 despectorum CHMmo 14 terram omnem G cadens B 15 luna-scientiae add. F2 in mg. lucens] candens G annuntiat V 16 nocti lucent-po 374, 25 terram om. Q; m. 3 in mg. add.: luna et stellae et cetera sequentia usq. materia simul 17 inluminet M modulo (ulo in ras.) V 19 sonus de caelo V ferretur flatus] decurrens sps C, decurrens sps uehemaps ferretur flatus H 20 diuisae (ui in litura) S 22 lumina M )