Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed prius lauamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis uestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et uenite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram. quaerebat diues ille a magistro bono, quid faceret, ut uitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius — bonus est autem, quia deus est — dicat ei, ut, si uult uenire ad uitam, seruet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? uade, extirpa siluosa dumeta auaritiae, uende quae possides et implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in caelis et [*]( 1] cf. I Cor. 8, 1 sq. 6] cf. Gen. 1, 14. 8] Es. 1, 16-18. 13] Gen. 1,14 sq. 15] Matth. 19, 16-22. ) [*]( 1 putator W1 3 luce lunae] lucernae 0, luce lucernae G stillarumque W contemptus V 4 noster] meus H 5 continentia H 6 alt. in add. Fs s. Z. 8 esto V nequi**iam (a ras.) P 10 discite (sci in ras. llł. 2) B facere add. P* 8. 1. 11 et om. GM 12 pabuli ex U pariui corr. P, papuli M 13 et P 14 ut S: et cet. et edd. 15 ut « add. Ps s. 1. 18 siparet HI, sepaiat M 19 mechaetur P 20 non furetur—testimonium add. B* in ras. ut in ras. V 21 patris et matris BPQV edd. 22 fecit M 23 extyrpa P, extirpo C1 24 dumeta ex •e dureta corr. H, dum et VW unde (e add. m. 2) H fructibus H )

364
sequere dominum, si uis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui nouit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae suffocauerunt uerbum.