Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Concipiat et mare et pariat opera uestra, et producant aquae reptilia animarum uiuarum. separantes enim pretiosum a uili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae non animam uiuam, quam terra producet, sed reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes et uoces nuntiorum tuorum uolantes super terram iuxta firmamentum libri tui praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo uolitarent, quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec.